Nicolaus de Nicolay

Wikidata Nicolaus de Nicolay
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1517; La Grave
Obitus: 25 Iunii 1583; Suessones
Patria: Francia, Francia Borboniensis

Familia

Familia: Nicolay

Nicolaus de Nicolay (natus ad La Grave anno 1517; Suessonis mortuus anno 1583) fuit miles Francicus et scriptor de rebus geographicis. Particeps fuit legationis in Constantinopolim anno 1547 a Gabriele Aramontio conductae. Narratio navigationum eius, annis 1567 et 1576 edita, regi Carolo IX dicata est et carmen introductivum a Petro de Ronsard compositum continet.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search